monumenta.ch > Ambrosius > 18 > 6 > 19 > 17 > . . . > 31 > . . . > 13 > 20 > 9 > 26 > 25 > 23 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 1 > . . . > 8 > 22 > 9 > . . . > 21 > 11 > 10 > 16 > . . . > 18 > 6 > . . . > . . . > 2 > 4 > 17 > 8 > 12 > 1 > 13 > . . . > 14 > . . . > . . . > . . . > 34 > . . . > 1 > 1 > 9 > 28 > . . . > 7 > . . . > 4 > 10 > 5 > 16 > 8 > 6 > 24 > 6 > 30 > 1 > . . . > . . . > 4 > 7 > 3 > 7 > . . . > . . . > 2 > 5 > 36 > 6 > . . . > 9 > 9 > 1 > 51 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 8.

1 In se enim didicerat propheta quid esset consummandae rei αἴτιον.
2 Nam cum mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam, et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum (Exod. III, 11, 12).
3 Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant: Quis est Dominus, qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum. Dices: Qui est, misit me (Exod. III, 13, 14).
4 Hoc est verum nomen Dei, esse semper.
5 Unde et Apostolus de Christo: Dei enim filius Iesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Sylvanum et Timotheum; non fuit, inquit, Est et Non: sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19).
6 Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obaudierint vocem meam, dicentes, quia non apparuit tibi Deus, quid dicam illis (Exod. IV, 1 et seq.)? Dedit illi signa facere, ut crederetur quia a Domino missus est.
7 Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce sum, tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao (Ibid., 10)? Responsum est ei: Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Ibid., 12).
Ambrosius HOME