monumenta.ch > Ambrosius > 108 > 20 > 104 > 20 > 106 > 2 > 14 > 102 > 29 > 107 > 10 > 20 > 12 > 2 > 2 > 3 > 5 > 4 > 3 > 2 > 8 > 9 > 2 > 7 > 65 > 73 > 35 > 6 > 45 > 5 > 2 > 3 > 3 > 32 > 4 > 71 > 33 > 41 > 1 > 48 > 2 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 2.

1 Denique in arte requiruntur praecipue, ut sit αἴτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα; cum igitur legamus sanctum Isaac Patri dicere: Ecce ignis et ligna, ubi hostia (Gen. XXII, 7)? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronuntiat, et dubitationem absolvit.
2 Ecce ignis, id est αἴτιον: et ligna, id est, ὕλη, quae Latine materia dicitur: tertium quid superest, nisi ἀποτέλεσμα, quod filius quaesivit, pater retulit dicenti.
3 Ubi hostia? Deus, inquit, providebit sibi sacrificium, fili (Ibid., 8).
Ambrosius HOME