monumenta.ch > Ambrosius > . . . > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 1.

1 Negant plerique nostros secundum artem scripsisse.
2 Nec nos obnitimur; non enim secundum artem scripserunt, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est; scripserunt enim quae Spiritus iis loqui dabat.
3 Sed tamen ii, qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et condiderunt commenta artis, et magisteria (Act. II, 4).
Ambrosius HOME