monumenta.ch > Ambrosius > 3 > 12 > 14 > 109 > 18 > . . . > 107 > 25 > 7 > 104 > . . . > . . . > 110 > 6 > 25 > 5 > 4 > 15 > 3 > 10 > 101 > 100 > 113 > 11 > 33 > 106 > 103 > 33 > 108 > 105 > 9 > 6 > 1 > 112 > 29 > 111 > 29 > 8 > 6 > 6 > 2 > 7 > 73 > 6 > 9 > 1 > 6 > 5 > 4 > 3 > 6 > 9 > 8 > 16 > 17 > 1 > 9 > 2 > 6 > 6 > 1 > 13 > 18 > 14 > 6 > 12 > 9 > 6 > 7 > 8 > 16 > 13 > 14 > 17 > 1 > 12 > 19 > 9 > 6 > 8 > 2 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 19. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 20.

1 Potest autem et drachma pro veteri Testamento accipi, didrachmum pro utriusque Testamenti pretio; quia secundum Legem unusquisque per Legem redimebatur: qui autem secundum Evangelium redimitur, solvit drachmam secundum Legem, sanguine redimitur Christi secundum gratiam, geminam habens redemptionem, et devotionis et sanguinis.
2 Nec enim fides sola ad perfectionem satis est, nisi etiam baptismatis adipiscatur gratiam, et sanguinem Christi redemptus accipiat.
3 Bona ergo drachma quae Deo solvitur.
4 Non est drachma denarius, sed diversum est.
5 Denique in denario imago Caesaris est, in drachma imago Dei (Matth. XXII, 21); quia unius est Dei, ad imitationem ipsius.
6 Ab uno incipit, et in infinitum diffunditur: et iterum de infinito numero in unum, quasi in finem omnia revertuntur; quia Deus et principium et finis omnium est.
7 Unde nec numerum monada, sed elementum numeri, quibus ea cura est, appellaverunt.
8 Et hoc propterea diximus, quia scriptum est: Ego sum α et ω, primus et novissimus (Apoc. I, 8); et: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4).
Ambrosius HOME