monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 5 > 24 > 10 > 15 > 28 > 11 > 6 > 22 > 1 > 34 > 1 > 16 > 13 > 8 > 10 > 17 > 1 > 100 > 22 > 19 > 18 > 9 > 15 > 23 > 16 > 11 > 26 > 25 > 13 > 10 > 30 > 6 > 17 > 24 > 23 > 14 > 28 > 31 > 27 > 18 > 26 > 19 > 25 > 13 > 21 > 1 > 15 > 11 > 17 > 14 > 31 > 27 > 18 > 19 > 22 > 21 > 20 > 103 > 11 > 12 > 16 > 14 > 10 > 112 > 15 > 20 > 23 > 26 > 25 > 13 > 15 > 17 > 14 > 31 > 27 > 18 > 19 > 21 > 111 > 11 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 14.

1 Hunc staterem nescierunt Iudaei, quem proditori dederunt.
2 Lex autem dimidium didrachmi pro redemptione animae exigit, quam drachmam Deo deputat; quia totum didrachmum vindicare non poterat.
3 Vix enim in Iudaeo vel portio devotionis poterat investigari.
4 Qui autem verus est liber, verus Hebraeus, totus est Dei; totum quod habet, libertatis est.
5 Nihil habet illius, qui libertatem recusat dicens: Dilexi dominum meum, et uxorem et infantes: non abibo liber (Exod. XXI, 5).
6 Quod non solum ad dominum, sed etiam ad eius refertur infirmitatem, qui se subiecerit mundo, quod diligat mundum, vel mentem suam, id est, νοῦν, huius auctorem voluntatis.
7 Nec solum ad uxorem, sed etiam ad delectationem refertur, quae domesticam, non illam aeternam curam suscipit.
8 Huic ergo ad limen et ostium suum dominus suus aurem pertundit; ut meminerit sermonis sui, quo servitutem elegit.
Ambrosius HOME