monumenta.ch > Ambrosius > 28 > . . . > 34 > . . . > . . . > . . . > 14 > . . . > 13 > 1 > 12 > 8 > 17 > 4 > 2 > . . . > . . . > 6 > 18 > . . . > 16 > 10 > 11 > 21 > . . . > 9 > 22 > 8 > . . . > 1 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 23 > 25 > 26 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 9.

1 Pascha quoque Domini, hoc est, agnum, ita Patres epulari iubentur (Exod. XII, 4), ut secundum numerum animarum epulentur suarum, neque plures, neque pauciores: neque aliis plus dari, aliis minus, sed secundum animas singulorum; ne aut fortiores amplius sumant, aut infirmiores minus.
2 Gratia enim aequalis singulis dividitur, redemptio dividitur, donum dividitur.
3 Neque plures oportet esse, ne quis vacuus spei et redemptionis recedat.
4 Plures sunt, quando aliqui extra numerum sunt: sancti autem numerati sunt omnes, et capilli eorum (Matth. X, 30); cognovit enim Dominus qui sunt ipsius: neque pauciores, ne magnitudine gratiae sit ad recipiendum infirmior.
Ambrosius HOME