monumenta.ch > Ambrosius > 4 > . . . > . . . > . . . > 30 > 7 > 2 > 1 > 6 > 9 > 8 > 20 > 4 > 5 > 3 > 18 > 15 > 23 > 27 > 16 > 17 > 25 > 11 > 13 > 22 > 12 > 19 > 31 > 26 > 6 > 10 > 2 > 14 > 28 > 34 > 1 > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 1.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, . . .

1 IUSTO sciscitanti quidnam didrachmi dimidium pro redemptione afferri praeceptum significasset.
2 AMBROSIUS rescribit fidem ac misericordiam, in quibus redemptio est, eo signari: hac de re idem pretium cunctis praescriptum, in quo cum manna, cuius mensura de sapientia et Christi sanguine explicatur, congruit: congruit praeterea cum paschali agno, qui aequaliter distributus aequalem singulis redemptionem tribui indicabat; quo etiam refertur promissa in Evangelio eadem merces.
3 His subdit Christum nostram esse redemptionem, qua cum pro se non indigeat, staterem non sua, sed nostra causa dari iussisse.
4 Quid eodem statere significetur, aut cur illum ignoraverint Iudaei a Christianis haud imitandi.
5 Adiicit dimidium didrachmi eorum figuram esse, qui vitae partem mundo impendunt: quod non fecerunt Hebraei pueri.
6 Denique ubi exposuit, quare Dominus quod non debebat, solverit, mystica quaedam enucleat ad instituendos mores idonea.
7 AMBROSIUS IUSTO, salutem.
Ambrosius HOME