monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 13 > 17 > 35 > 18 > 19 > 11 > 21 > 10 > 15 > 33 > 32 > 16 > 10 > 30 > 24 > 28 > 13 > 36 > 17 > 30 > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 18. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 19.

1 Est igitur Domino castitatis tuendae voluntas, quanto magis est defensandae integritatis? Unde nulla debet virginibus sacris irrogari iniuria; quae enim non nubunt, et qui uxores non ducunt, habentur sicut angeli Dei in coelo (Luc. XX, 36).
2 Et ideo coelesti gratiae non inferamus corporalem contumeliam; quoniam potens est Deus, quem nec praevaricatio praetereat, et moveat accepti sibi muneris et consecratae virginitatis acerba et gravis contumelia.
3 Vale, frater, et nos dilige; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME