monumenta.ch > Ambrosius > 108 > 20 > 104 > 20 > 106 > 2 > 14 > 102 > 29 > 107 > 10 > 20 > 12 > 2 > 2 > 3 > 5 > 4 > 3 > 2 > 8 > 9 > 2 > 7 > 65 > 73 > 35 > 6 > 45 > 5 > 2 > 3 > 3 > 32 > 4 > 71 > 33 > 41 > 1 > 48 > 2 > 2 > 8 > 7 > 68 > 12 > 64 > 9 > 5 > 53 > 2 > 5 > 36 > 43 > 4 > 4 > 52 > 55 > 60 > 2 > 12 > 29 > 6 > 30 > 2 > 75 > 37 > 24 > 40 > 72 > 8 > 67 > 44 > 28 > 46 > 1 > 74 > 9 > 63 > 34 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 12.

1 Sed (Ibid., 26 et seq.) quia causa numeroque praestantiores, inferiores pugnae eventu pedem retulerant, divinam offensam rati, ieiunio et fletu maximo reconciliationem gratiae coelestis affectavere.
2 Itaque orata Domini pace, acriores in bellum revertuntur; ut pote quibus oraculum animos dederat, spem accumulaverat.
3 Et simulato a fronte quod cederetur, ac dispositis per noctem insidiis a tergo urbis, in qua locata erat manus hostium; dum hi cedunt, et illi sectantur, invadendi urbem vacuam facta copia, et mox admoto, statimque adulto incendio, flammarum fragor atque aestus furens captae urbis speciem manifestarunt.
4 Quo et suis fracti animi, et erecti hostium.
5 Nam et Beniamin viri clausos se et circumventos rati, priusquam a tergo invaderentur, dispergere sese, atque in desertum fugere coeperunt; et contra Israel gemino agmine urgere eos, ac palantes persequi.
Ambrosius HOME