monumenta.ch > Ambrosius > 3 > 15 > 69 > 3 > 32 > 5 > 35 > 33 > 4 > 3 > 2 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 7.

1 Hortabatur ad laetitiam senior (Ibid., 22), et frequentioribus provocabat poculis, ut vino aboleret curarum oblivia; cum subito circumsistunt eos Gabaonitae, iuvenes ad omnem proiecti libidinem, nihil pensum ac moderatum habentes: quos forma mulieris illexerat, et in omnem amentiam praecipitabat: capti enim eius decore, et per senectutem hospitis, atque infirmitatem subsidii, accepta spe potiundi, poscunt mulierem, et pulsant ianuam.
Ambrosius HOME