monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 12 > 14 > 2 > 22 > 16 > 3 > 3 > 10 > 23
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 22. <<<     >>> 24.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 23.

1 Nutricem quoque liberae conditionis interrogavimus, cui et status haudquaquam degeneri servitio obnoxius libertatem vera fatendi daret, et fides atque aetas ad veritatem astipularetur, et officium nutricis ad cognitionem secreti.
2 Ea quoque nihil se indecorum vidisse, nihil sibi quasi parenti commissum a virgine aliqua dignum reprehensione.
Ambrosius HOME