monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 8 > 3 > 4 > 9 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6 > 1 > 4 > 13 > 5 > 9 > 3 > 1 > 8 > 1 > 6 > 4 > 9 > 8 > 1 > 5 > 5 > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 20. <<<     >>> 22.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 21.

1 Unde ego iudicio praescripsi diem, et tamen nullo accusante, nullis testimoniis perurgentibus, insinuavi sanctae sorori quod peteres coram ipsa inspici et visitari memoratam virginem.
2 At illa sancte inspectionem quidem recusavit, sed testimonium non declinavit, dicens nihil se in Indicia comprehendisse, nisi quod esset virginalis pudoris et sanctitatis: habitasse eam Romae in domo nostra, nobis absentibus, nulli eam se vitiorum familiaritati dedisse, optare cum ea sibi a Domino Iesu partem reservari in regno Dei.
Ambrosius HOME