monumenta.ch > Ambrosius > 81 > 22 > 15 > 57 > 12 > 11 > 1 > 31 > 10 > 58 > 11 > 13 > 1 > 6 > 1 > 21 > 19 > 18 > 78 > 1 > 1 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 17.

1 Te miror, frater, qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris; cum ille se inimicum et adversarium litigatorem, proposito iam iurgio, negare non potuerit adversus sacram virginem iudicia attentavisse: muroque interiecto, discretas aedes uxoris suae ac virginis, divisam germanitatis inter sorores societatem; aliaque, quibus doleret quod virgo in agro affinitatis suae refugisset consortium.
2 Quomodo ergo non accusator, qui affectum accusatoris iamdudum exercuit, qui sermone suo accusationem detulit, aures tuas implevit clamore, et testes auditionis deduxit, cognitionem poposcit?
Ambrosius HOME