monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 10 > 22 > 7 > 1 > 21 > 3 > 23 > 25 > 42 > 26 > 56 > 39 > 70 > 13 > 62 > 12 > 31 > 17 > 58 > 19 > 66 > 3 > 18 > 7 > 7 > 27 > 11 > 12 > 57 > 50 > 3 > 5 > 3 > 7 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 4, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 4, 4.

1 Ibi arca Testamenti undique auro tecta, id est, doctrina Christi, doctrina sapientiae Dei.
2 Ibi dolium aureum habens manna; receptaculum scilicet spiritalis alimoniae, et divinae promptuarium cognitionis.
3 Ibi virga Aaron insigne sacerdotalis gratiae.
4 Aruerat ante, sed in Christo refloruit.
5 Ibi Cherubim super tabulas Testamenti, lectionis cognitio sacrae.
6 Ibi propitiatorium, supra quod in excelsis Deus Verbum est, imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15), quod tibi dicit: Loquar tecum desuper propitiatorium de medio duorum Cherubim (Exod. XXV, 22); sic enim loquitur nobiscum, ut nos eius sermonem intelligamus: vel quia non mundana, sed intelligibilia loquitur, sicut ait: Aperiam in parabolis os meum (Psal. LXXVII, 2).
7 Ubi enim Christus, ibi omnia, ibi doctrina eius, ibi peccatorum remissio, ibi gratia, ibi separatio mortuorum ac viventium.
Ambrosius HOME