monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 36 > 5 > 2 > 53 > 5 > 9 > 64 > 12 > 68 > 7 > 8 > 2 > 2 > 48 > 1 > 41 > 33 > 71 > 4 > 32 > 3 > 3 > 2 > 5 > 45 > 6 > 35 > 73 > 65 > 1 > 7 > 2 > 9 > 8 > 6 > 1 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 3, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 3, 2.

1 Suave munus, non tamen ita praepollens, ut comprimeret querelam meam iure excitatam, quod nos tamdiu amantes tui nequaquam revisas.
2 Et cave posthac ne maiora invenias doloris tubera.
3 Nam huius nominis diversa ratio; ut enim grata in munere, ita in corpore atque in affectu molesta sunt.
4 De te impetra, quominus te abesse doleam; nam causa commotionis meae, desiderium est tui.
5 Effice, si potes, ut minus gratus sis.
Ambrosius HOME