monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 14 > 69 > 20 > 54 > 14 > 15 > 14 > 20 > 29 > 2 > 3 > 12 > 7 > 4 > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 8 > 2 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 6 > 30 > 2 > 2 > 2 > 24 > 29 > 28
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 27. <<<     >>> 29.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 28.

1 Habes illic Illyrios de mala doctrina Arianorum, cave eorum zizania: non appropinquent fidelibus, non serpant adulterina semina: advertant quid propter suam perfidiam acciderit sibi, quiescant, ut veram fidem sequantur.
2 Difficile quidem imbuti animi infidelitatis venenis abolere possunt impietatis suae glutinum; si tamen in iis virus infaustum inoleverit, nec facile iis credendum putes.
3 Nervi enim sunt, et quidam artus sapientiae, non temere credere, maxime in causa fidei, quae raro perfecta est in hominibus.
Ambrosius HOME