monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 14 > 69 > 20 > 54 > 14 > 15 > 14 > 20 > 29 > 2 > 3 > 12 > 7 > 4 > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 8 > 2 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 6 > 30 > 2 > 2 > 2 > 24 > 29 > 28 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 29 > 22 > 2 > 2 > 16 > 2 > 2 > 10 > 2 > 2 > 23 > 2 > 2 > 2 > 2 > 26 > 25 > 13 > 17 > 27 > 31 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 18.

1 Illud quoque praecipuum, si persuadeas ut noverint humiliari, sciant verum humilitatis colorem, naturam noverint.
2 Multi habent humilitatis speciem, virtutem non habent: multi eam foris praetendunt, et intus impugnant: ad fucum praeferunt, ad veritatem abiurant, ad gratiam negant: Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt doli (Eccl. XIX, 23).
3 Et est qui se nimium submittit ab humilitate multa.
4 Non est ergo humilitas nisi sine fuco, sine fraude.
5 Ipsa est vera, quae habet piam mentis sinceritatem (Rom. V, 19).
6 Magna virtus eius.
7 Denique per inobedientiam unius hominis mors introivit, et per obedientiam unius Domini Iesu Christi facta est universorum redemptio.
Ambrosius HOME