monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 8 > 3 > . . . > 62 > 38 > 15 > 14 > 38 > 1 > 47 > 13 > 9 > . . . > 2 > 12 > 9 > 6 > 7 > 16 > 1 > 40 > 1 > 23 > 8 > 5 > 66 > 60 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 7.

1 Alloquia tua plena intellectus sint.
2 Unde et Salomon ait: Arma intellectus labia sapientis (Prov. XIV, 3); et alibi: Labia tua alligata sint sensu (Prov. XV, 5), id est, fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet, et alloquium tuum atque tractatus aliena non indigeat assertione: sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur, nec ullum verbum tuum in vanum exeat, et sine sensu prodeat.
3 Est enim alligatura, quae constringere solet animorum vulnera: quam si quis reiicit, desperatam sui prodit salutem (Esai. I, 6).
4 Et ideo circa eos qui gravi ulcere vexantur, utere oleo sermonis, quo foveas mentis duritiam: appone malagma, adiunge alligaturam salutaris praecepti; ut vagos et fluctuantes circa fidem, vel disciplinae observantiam nequaquam soluto animo et remisso vigore patiaris perire.
Ambrosius HOME