monumenta.ch > Ambrosius > 108 > 20 > 104 > 20 > 106 > 2 > 14 > 102 > 29 > 107 > 10 > 20 > 12 > 2 > 2 > 3 > 5 > 4 > 3 > 2 > 8 > 9 > 2 > 7 > 65 > 73 > 35 > 6 > 45 > 5 > 2 > 3 > 3 > 32 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 4.

1 Collige aquam Christi, illam quae laudat Dominum (Psal. CXLVIII, 5).
2 Collige aquam de pluribus locis, quam effundunt nubes propheticae (Eccl. XI, 3).
3 Quicumque colligit de montibus aquam, atque ad se trahit, vel haurit e fontibus et ipse rorat sicut nubes.
4 Imple ergo gremium mentis tuae; ut terra tua humescat, et domesticis irrigetur fontibus.
5 Ergo qui multa legit et intelligit, impletur: qui fuerit impletus, alios rigat; ideoque Scriptura dicit: Si impletae fuerint nubes, pluviam in terram effundent (Ibid.).
Ambrosius HOME