monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 9 > . . . > 21 > 1 > . . . > 9 > 1 > . . . > 6 > 8 > 2 > 1 > 6 > 6 > 8 > 1 > 7 > 2 > 16 > 17 > 5 > 7 > 4 > 3 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX CAPUANAE SYNODI DECRETO IUDICANDA., , 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX..., 2.

1 « Denique cum Bonosus episcopus post iudicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui eius sententiam consuleret, interdictam sibi Ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis iustitiae convenire, statueretis, quibus hanc Synodus dederat auctoritatem.
2 Ideo primum est, ut ii iudicent quibus iudicandi facultas est data; vos enim totius, ut scripsimus, Synodi vice decernitis; nos quasi ex Synodi auctoritate iudicare non convenit.
Ambrosius HOME