monumenta.ch > Ambrosius > 4 > . . . > . . . > . . . > 30 > 7 > 2 > 1 > 6 > 9 > 8 > 20 > 4 > 5 > 3 > 18 > 15 > 23 > 27 > 16 > 17 > 25 > 11 > 13 > 22 > 12 > 19 > 31 > 26 > 6 > 10 > 2 > 14 > 28 > 34 > 1 > . . . > 6 > 24 > 1 > 21 > 29 > 1 > 4 > 4 > 6 > . . . > 33 > 5 > 9 > 1 > 28 > 7 > . . . > 8 > . . . > 1 > 4 > . . . > 4 > 3 > 32 > 6 > 5 > . . . > 5 > 1 > 7 > 7 > . . . > 6 > 9 > 8 > 4 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA SYRICII PAPAE AD MEDIOLANENSEM ECCLESIAM., , 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA SYRICII PAPAE AD MEDIOLANENSEM..., 3.

1 « Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare; ne ignorantia sacerdotis cuiuspiam pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, Domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16).
2 Hi sunt videlicet, qui sub vestium vilitate christianos sese iactant; ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant: ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more traducant, atque ovium simplicitatem defraudent.
Ambrosius HOME