monumenta.ch > Ambrosius > 3 > 15 > 69 > 3 > 32 > 5 > 35 > 33 > 4 > 3 > 2 > 7 > 8 > 51 > 9 > 36 > 5 > 2 > 7 > 4 > 30 > 6 > 24 > 8 > 16 > 5 > 10 > 4 > 28 > 9 > 1 > 34
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 33. <<<     >>> 35.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 34.

1 Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt.
2 Plane nec hoc abnuo.
3 Grande carmen istud est, quo nihil potentius.
4 Quid enim potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri, Patrem et Filium et Spiritum sanctum norunt versibus praedicare.
5 Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli.
Ambrosius HOME