Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 33.
| 1 | Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit, non negamus. |
| 2 | Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit. |
| 3 | Potest pauperibus collatio populi redundare: non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est imperatori: non dono, sed non nego. |
| 4 | Aurum quaerunt, possum dicere: Argentum et aurum non quaero. |
| 5 | Sed invidiam faciunt, quia aurum erogatur. |
| 6 | Nec ego hanc invidiam perhorresco. |
| 7 | Habeo aerarios: aerarii mei pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum. |
| 8 | Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod si obiiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio. |
| 9 | Habeo defensionem, sed in orationibus pauperum. |
| 10 | Caeci illi et claudi, debiles et senes robustis bellatoribus fortiores sunt. |
| 11 | Denique munera pauperum Deum obligant; quia scriptum est: Qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17). |
| 12 | Praesidia bellatorum divinam saepe gratiam non merentur. |