Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 31.
| 1 | Et tamen videte quanto peiores [Ariani] sint, quam Iudaei. |
| 2 | Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari ius tributi; isti, imperatori volunt dare ius Ecclesiae. |
| 3 | Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem; ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus. |
| 4 | Considerans enim Iesus dolum Iudaeorum (Ibid., 18 et seq.), dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. |
| 5 | Et cum dedissent, dixit: Cuius imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris. |
| 6 | Et ait illis Iesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo. |
| 7 | Ergo et ego dico illis, qui mihi obiiciunt; Ostendite mihi denarium: Iesus Caesaris denarium vidit, et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo. |
| 8 | Numquid de Ecclesiae Basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris? |