monumenta.ch > Ambrosius > 28 > . . . > 34 > . . . > . . . > . . . > 14 > . . . > 13 > 1 > 12 > 8 > 17 > 4 > 2 > . . . > . . . > 6 > 18 > . . . > 16 > 10 > 11 > 21 > . . . > 9 > 22 > 8 > . . . > 1 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 23 > 25 > 26 > 9 > 20 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 13.

1 Idem Petrus postea, victo Simone, cum praecepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit animos gentilium: quibus eum quaerentibus, christianae animae deprecatae sunt, ut paulisper cederet.
2 Et quamvis esset cupidus passionis, tamen contemplatione populi precantis inflexus est; rogabatur enim ut ad instituendum et confirmandum populum se reservaret.
3 Quid multa? Nocte muros egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine: quo vadis? Respondit Christus: Venio iterum crucifigi.
4 Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum; Christus enim non poterat iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat: Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10).
5 Intellexit ergo Petrus quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo.
6 Itaque sponte remeavit; interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus, per crucem suam honorificavit Dominum Iesum.
Ambrosius HOME