monumenta.ch > Ambrosius > 70 > 2 > 42 > 4 > 3 > 3 > . . . > 16 > 10 > 9 > 5 > 8 > 21 > 59 > 34 > 4 > 7 > 3 > 44 > 74 > 28 > 46 > 5 > 72 > 3 > 7 > 30 > 52 > 75 > 55 > 60 > 82 > > 3 > 43 > 36 > 2 > 68 > 79 > 35 > 1 > 6 > 2 > . . . > 2 > 9 > 8 > 2 > 4 > . . . > 2 > 5 > 7 > 2 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 12.

1 Petrus quoque apostolus utriusque rei vobis edat exemplum (Act. XII, 4 et seq.).
2 Nam ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem; non enim recesserat Dei servulus, sed steterat timoris ignarus.
3 Orabat pro eo Ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non timentis.
4 Missus est Angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere, mortem ad tempus evasit.
Ambrosius HOME