monumenta.ch > Ambrosius > 28 > . . . > 34 > . . . > . . . > . . . > 14 > . . . > 13 > 1 > 12 > 8 > 17 > 4 > 2 > . . . > . . . > 6 > 18 > . . . > 16 > 10 > 11 > 21 > . . . > 9 > 22 > 8 > . . . > 1 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 23 > 25 > 26 > 9 > 20 > 13 > . . . > 31 > . . . > 17 > 19 > 6 > . . . > . . . > 18 > . . . > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 11.

1 Denique exempla vobis Legis proferam.
2 Elisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui eum caperet, circumvallatus erat undique: coepit timere eius servulus; quia servulus erat, hoc est, non erat liberae mentis et liberae potestatis.
3 Petivit aperiri eius oculos sanctus propheta, et ait: Respice, et vide quanto plures sint pro nobis, quam contra nos.
4 Et respexit, et vidit angelorum millia (IV Reg. VI, 14 et seq.).
5 Advertistis igitur quod servulos Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur.
6 Sed et illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati: legistis nempe eos ipsos, qui Elisaeum quaerebant, ingressos esse Samariam ad eum ipsum, quem capere gestiebant: cui non solum non potuerunt nocere; sed ipsius adversus quem venerant, intercessione servati sunt.
Ambrosius HOME