monumenta.ch > Ambrosius > 18 > 6 > 19 > 17 > . . . > 31 > . . . > 13 > 20 > 9 > 26 > 25 > 23 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 1 > . . . > 8 > 22 > 9 > . . . > 21 > 11 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 10.

1 Turbati estis quia apertas reperistis geminas fores, quas captus oculis quidam, dum hospitium proprium repetit, patefecisse memoratur.
2 In quo cognoscite quod nihil suffragetur humana custodia.
3 Ecce unus qui videndi munus amisit, solvit vestra universa munimina, et custodias lusit: Dominus autem suae misericordiae custodiam non amisit.
4 Nonne ante biduum, ut meministis, etiam illud repertum est, quod a parte laeva basilicae ingressus quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum? Sepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus: caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent: itaque per plurimas noctes quod apertum fuerit, non ignoratis.
5 Desinite ergo sollicitari; quia hoc erit, quod Christus iubet, et quod esse expedit.
Ambrosius HOME