monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 8 > 7 > 14 > 9 > 6 > 5 > 4 > 1 > 6 > 20 > 8 > 1 > 9 > 6 > 1 > 12 > 2 > 12 > 3 > 12 > 2 > 7 > 5 > 2 > 4 > 8 > 9 > 2 > 2 > 6 > 1 > 2 > 3 > 7 > 3 > 5 > 3 > 7 > 4 > 8 > 5 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 9.

1 « Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus: Optimi principes, patres patriae reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit.
2 Utar cerimoniis avitis; neque enim poenitet.
3 Vivam meo more, quia libera sum.
4 Hic cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt.
5 Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis.
Ambrosius HOME