monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 8 > 7 > 14 > 9 > 6 > 5 > 4 > 1 > 6 > 20 > 8 > 1 > 9 > 6 > 1 > 12 > 2 > 12 > 3 > 12 > 2 > 7 > 5 > 2 > 4 > 8 > 9 > 2 > 2 > 6 > 1 > 2 > 3 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 7.

1 « Sed divus Constantius idem fecisse dicitur.
2 Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset.
3 Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio.
4 Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam.
5 Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum?
Ambrosius HOME