Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 4.
| 1 | « Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus. |
| 2 | Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est. |
| 3 | Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. |
| 4 | Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. |
| 5 | Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam. |