monumenta.ch > Ambrosius > 70 > 2 > 42 > 4 > 3 > 3 > . . . > 16 > 10 > 9 > 5 > 8 > 21 > 59 > 34 > 4 > 7 > 3 > 44 > 74 > 28 > 46 > 5 > 72 > 3 > 7 > 30 > 52 > 75 > 55 > 60 > 82 > > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 3.

1 « Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias.
2 Cui enim magis commodat quod instituta maiorum, quod patriae iura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum maior est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit.
3 Certe numerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit.
4 Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum.
Ambrosius HOME