Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 71.
| 1 | Ambrosius episcopus dixit: « Nondum resipuisti? » Et adiecit: « Ne quid illi videatur esse subreptum, confirmet sententiam suam. |
| 2 | Dicat ergo unigenitum Christum Dei Filium Deum verum. |
| 3 | » Secundianus dixit: « Iam dixi. |
| 4 | Quid mihi extorquere vis amplius? » Ambrosius episcopus dixit: « Quid dixisti? Certe si dixisses tanta, quod gloriose dicitur, saepe repetendum est. |
| 5 | » Secundianus dixit: « Dictum est: Sit sermo vester, est est, non non (Matth. V, 37). |