monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 36 > 5 > 2 > 53 > 5 > 9 > 64 > 12 > 68 > 7 > 8 > 2 > 2 > 48 > 1 > 41 > 33 > 71 > 4 > 32 > 3 > 3 > 2 > 5 > 45 > 6 > 35 > 73 > 65
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 64. <<<     >>> 66.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 65.

1 Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius episcopus dixit: « Audisti, Secundiane, cuiusmodi Palladius impius sententiam, sacerdotali concilio damnatus exceperit; licet displicuerit nobis quod eius, hoc est, Palladii non horrueris amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero.
2 Utrum Dei Filium Dominum nostrum Iesum Christum, verum vel non verum Deum dicas? » Secundianus dixit: « Qui negat Deum verum esse Patrem Domini et Dei nostri Iesu Christi, non est christianus: nec qui negat Dominum Filium Dei verum.
3 » Ambrosius episcopus dixit: « Deum verum Dei Filium confiteris? » Secundianus dixit: « Verum Dei Filium, unigenitum Dei Filium verum dico.
Ambrosius HOME

bnf8907.713

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik