monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 10 > 22 > 7 > 1 > 21 > 3 > 23 > 25 > 42 > 26 > 56 > 39 > 70 > 13 > 62 > 12 > 31 > 17 > 58 > 19 > 66 > 3 > 18 > 7 > 7 > 27 > 11 > 12 > 57 > 50 > 3 > 5 > 3 > 7 > 4 > 54
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 53. <<<     >>> 55.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 54.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Quoniam omnes consistunt viri christiani, et Deo probati fratres, et consacerdotes nostri, dicat unusquisque quid sibi videatur.
2 Valerianus episcopus dixit: « Mihi quidem videtur, quia qui Arium defendit, Arianus est: qui blasphemias eius non condemnat, ipse blasphemus est; ideoque huiusmodi hominem a consortio sacerdotum censeo esse alienum.
3 » Palladius dixit: « Coepistis ludere, ludite.
4 Sine concilio orientali vobis non respondemus.
Ambrosius HOME

bnf8907.710