monumenta.ch > Ambrosius > 108 > 20 > 104 > 20 > 106 > 2 > 14 > 102 > 29 > 107 > 10 > 20 > 12 > 2 > 2 > 3 > 5 > 4 > 3 > 2 > 8 > 9 > 2 > 7 > 65 > 73 > 35 > 6 > 45 > 5 > 2 > 3 > 3 > 32 > 4 > 71 > 33 > 41 > 1 > 48
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 47. <<<     >>> 49.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 48.

1 Palladius dixit: « Cum impietatis te arguam, te iudice non utor.
2 Transgressor es.
3 » Sabinus episcopus dixit: « Quas impietates obiicis fratri nostro et consacerdoti nostro Ambrosio, dicito.
4 » Palladius dixit: « Iam vobis dixi, pleno concilio respondebo, et praesentibus auditoribus.
5 » Ambrosius episcopus dixit: « In consessu fratrum meorum cupio confutari et redargui.
6 Quae igitur impie dixerim, dicito: sed impius tibi videor, qui pietatem astruo.
7 » Sabinus episcopus dixit: « Ergo impius tibi videtur, qui Arii blasphemias arguit? »
Ambrosius HOME

bnf8907.708