monumenta.ch > Ambrosius > 108 > 20 > 104 > 20 > 106 > 2 > 14 > 102 > 29 > 107 > 10 > 20 > 12 > 2 > 2 > 3 > 5 > 4 > 3 > 2 > 8 > 9 > 2 > 7 > 65 > 73 > 35 > 6 > 45 > 5 > 2 > 3 > 3 > 32 > 4 > 71 > 33 > 41 > 1 > 48 > 2 > 2 > 8 > 7 > 68 > 12 > 64 > 9 > 5 > 53 > 2 > 5 > 36 > 43
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 42. <<<     >>> 44.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 43.

1 Palladius dixit: « Non tibi respondeo; quia quaecumque ego dixi, non sunt scripta: vestra tantummodo scribuntur verba: non vobis respondeo.
2 » Ambrosius episcopus dixit: « Omnia vides scribi.
3 Denique quae scripta sunt, abundant ad tuae impietatis indicium.
4 » Et addidit: « Creaturam dicis Christum, an negas? » Palladius dixit: « Non respondeo.
5 » Ambrosius episcopus dixit: « Ante horam citra actam, cum legeretur quia Arius dixit creaturam Christum, negasti: oblatum est tibi, ut damnares perfidiam, noluisti: vel nunc dic utrum natus ex Patre Christus sit, an creatus? » Palladius dixit: Si vultis, exceptores nostri veniant, et sic totum excipiatur.
6 » Sabinus episcopus dixit: « Adducat suos exceptores.
7 » Palladius dixit: « Pleno concilio vobis respondebimus.
Ambrosius HOME

bnf8907.706