Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 42.
| 1 | Sabinus episcopus dixit: « Pro Ario non respondes, ad interrogata non respondes? » Palladius dixit: « Pro Ario ego non respondi. |
| 2 | » Sabinus episcopus dixit: « Usque adeo respondisti, ut Filium Dei negares potentem, negares verum Deum. |
| 3 | » Palladius dixit: « Ego te iudicem non patior, quem impietatis arguo. |
| 4 | » Sabinus episcopus dixit: « Ipse nos coegisti sedere. |
| 5 | » Palladius dixit: « Mandavi ut sederetis, ut arguerem vos. |
| 6 | Quare subripuistis imperatori? Ut plenum concilium non esset, obripuistis. |
| 7 | » Ambrosius episcopus dixit: « Cum Arii impietates legerentur, et impietas tua pariter condemnata est, quae consensit Arianae impietati. |
| 8 | Placuit tibi in epistola media lectionem proponere, quam volebas: responsum tibi est quemadmodum Filius Patrem maiorem dixerit, eo quod secundum carnis susceptionem Pater maior est eo. |
| 9 | Proposuisti etiam subiectum esse Filium Dei; et in hoc responsum tibi est, quia subiectus Filius Dei secundum carnem est, non secundum divinitatem. |
| 10 | Habes professionem nostram, nunc audi caetera. |
| 11 | Quoniam tibi responsum est, responde ad ea, quae leguntur. |