monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 5 > 54 > 4 > 7 > 3 > 5 > 3 > 50 > 57 > 12 > 11 > 27 > 7 > 7 > 18 > 3 > 66 > 19 > 58 > 17 > 31 > 12 > 62 > 13 > 70 > 39 > 56 > 26 > 42 > 25 > 23 > 3 > 21 > 1 > 7 > 22 > 10 > 47 > 16 > 1 > 2 > 38
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 37. <<<     >>> 39.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 38.

1 Sabinus episcopus dixit: « Ab omnibus iam damnatus est Palladius: Arii blasphemiae multo minores sunt quam Palladii.
2 Et cum Palladius surrexisset, atque foras exire voluisset: Ideo, inquit surrexit Palladius, quoniam apertis Scripturarum testimoniis convincendum esse se cernit, sicut iam convictus est; sic enim lectum est, secundum divinitatem quod aequalis Patri Filius sit.
3 Accipiat autem quia Filius Dei secundum divinitatem maiorem non habet.
4 Scriptum est: Abrahae cum repromisisset Deus . . . quoniam nullum alium habebat maiorem, per quem iuraret, iuravit per semet ipsum (Hebr. VI, 13).
5 Vides igitur Scripturam, quia nullum alium maiorem habet, per quem iuraret.
6 Filius autem est, de quo dicitur quoniam ipse visus est Abrahae; unde et ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Ioan. VIII, 56).
7 Palladius dixit: « Pater maior est.
8 » Eusebius episcopus dixit: « Quando ut Deus locutus est, maiorem non habuit: quando ut homo locutus, maiorem habuit.
Ambrosius HOME

bnf8907.703

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik