Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 32.
| 1 | Ambrosius episcopus dixit: « Potentes et homines sunt; scriptum est enim: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI, 3)? Et alibi: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). |
| 2 | Illud a te requiro, ut confitearis Dominum potentem esse Christum Dei Filium: aut si negas, astrue. |
| 3 | Nam qui unam potentiam dico Patris et Filii, sic Filium Dei dico potentem sicut et Patrem. |
| 4 | Dubitas ergo confiteri Dominum potentem esse Dei Filium? » Palladius dixit: « Iam dixi, secundum disputationem, prout possumus, respondemus vobis; vos enim soli vultis esse iudices: vos litigatores esse vultis. |
| 5 | Non vobis respondemus nunc, sed in concilio generali et pleno respondebimus vobis. |
| 6 | Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui negat Dominum potentem Christum. |
| 7 | » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. |