monumenta.ch > Ambrosius > 18 > 15 > 14 > 14 > 20 > 20 > 14 > 29 > 20 > 65 > 73 > 35 > 45 > 32 > 71 > 33 > 41 > 48 > 2 > 68 > 64 > 53 > 2 > 36 > 43 > 52 > 55 > 60 > 2 > 29 > 30 > 2 > 75 > 37 > 24 > 40 > 72 > 67 > 44 > 28 > 46 > 74 > 63 > 34 > 12 > 49 > 61 > 59 > 38 > 16 > 47 > 10 > 22 > 7 > 21 > 23 > 25 > 42 > 26 > 56 > 39 > 70 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 13.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Omni ore condemnatio facta est in eum, qui negaret Dei Filium sempiternum.
2 Negavit Arius; hunc sequitur Palladius, qui non vult condemnare Arium.
3 Itaque utrum huius probanda sententia sit, considerate: et utrum secundum Scripturas dicat, aut contra Scripturas, intelligere licet.
4 Lectum est enim: Sempiterna virtus Dei atque divinitas.
5 Dei virtus Christus est (Rom. I, 20)? Si igitur sempiterna Dei virtus est, sempiternus utique Christus est; quia Christus est Dei virtus » (I Cor. I, 8).
6 Eusebius episcopus dixit: « Haec fides nostra est, haec intelligentia catholica.
7 Qui haec non dixerit, anathema.
8 » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema.
Ambrosius HOME

bnf8907.693

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik