monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 8 > 3 > . . . > 62 > 38 > 15 > 14 > 38 > 1 > 47 > 13 > 9 > . . . > 2 > 12 > 9 > 6 > 7 > 16 > 1 > 40 > 1 > 23 > 8 > 5 > 66 > 60 > 7 > 43 > 4 > 49 > 3 > 49 > 42 > 43 > 40 > 4 > 47 > 8 > 36 > 2 > . . . > 9 > 9 > 42 > 5 > 45 > 8 > . . . > 8 > 4 > 11 > 14 > . . . > 17 > 56 > 15 > 69 > 10 > 2 > 3 > 17 > 72 > 7 > 20 > 26 > 8 > 16 > 54 > 8 > 45 > 37 > 52 > 24 > 13 > 18 > . . . > 46 > 71 > 53 > . . . > 37 > 7 > 6 > 7 > 20 > 2 > 1 > 51 > 31 > 17 > 24 > 2 > 13 > 11 > 5 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 12.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Ut hodie resideremus, ipse exegisti.
2 Denique etiam hodie tu ipse dixisti quia christiani ad christianos venimus.
3 Christianos igitur nos probasti.
4 Promisisti te conflictaturum, promisisti te allaturum aut acceptaturum esse rationem.
5 Libenter itaque accepimus praefationem tuam.
6 Optavimus ut quasi christianus venires.
7 Obtuli tibi epistolam Arii, quam scripsit Arius, de cuius nomine dicitis vos iniuriam frequenter sustinere.
8 Dicitis quod Arium non sequamini.
9 Hodie aperta debet esse sententia: aut condemna illum, aut astrue quibusvis lectionibus.
10 » Et addidit: « Ergo iuxta epistolam Arii Christus Dei Filius non est sempiternus? Palladius dixit: « Nos diximus probaturos nos christianos, sed in concilio pleno.
11 Non vobis respondemus omnino in praeiudicium concilii futuri.
12 » Eusebius episcopus dixit: « Sine calliditate, fidei tuae professionem debes exponere.
13 » Palladius dixit: « Et quid concilio reservamus? »
Ambrosius HOME

bnf8907.693