Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 11.
| 1 | Ambrosius episcopus dixit: « Sequestrata sit causa Orientalium, sententiam tuam hodie quaero. |
| 2 | Arii tibi epistola lecta est: soles te Arianum negare. |
| 3 | Aut damna hodie Arium, aut defende. |
| 4 | » Palladius dixit: « Non est auctoritatis tuae, ut hoc a me quaeras. |
| 5 | » Eusebius episcopus dixit: « Non credimus religiosum imperatorem aliud dixisse, quam scripsit. |
| 6 | Episcopos iussit convenire: non potuit tibi soli contra rescriptum suum dicere, ut sine orientalibus causa minime diceretur. |
| 7 | » Palladius dixit: « Si Itali soli iussi sunt convenire? » Evagrius presbyter et legatus dixit: « Ut ante quatuor dies, et ante biduum responderet se affuturum. |
| 8 | Quid ergo exspectabas? Orientalium, ut dicis, consortium tuorum sententiam exspectandam? Sic debuisti mandare, non promittere conflictum. |
| 9 | » Palladius dixit: « Quia quasi ad concilium plenum veneram, vidi non convenisse consortes meos, ut convenirem, et dicerem secundum iussionem ageretis in praeiudicium futuri Concilii. |