Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 10.
| 1 | Sabinus episcopus dixit: « Tu petisti ut responderemus: hodie ex voluntate tua, et te urgente, convenimus, et non exspectavimus reliquos fratres, qui poterant venire. |
| 2 | Proinde non tibi liberum est evagari. |
| 3 | Christum dicis esse creatum? aut sempiternum dicis esse Filium Dei? » Palladius dixit: « Dixi tibi, nos ideo diximus vobis ut veniremus, et convinceremus quod non recte fecistis subrepere imperatori. |
| 4 | » 789. Ambrosius episcopus dixit: « Legatur epistola Palladii, utrum nobis hoc mandaverit, et docebitur quod etiam nunc fallit. |
| 5 | » Palladius dixit: « Legatur plane. |
| 6 | » Episcopi dixerunt: « Imperator cum esset praesens Syrmio, tu illum interpellasti, an ipse te compulit? Et addiderunt: Quid ad ista respondes? » Palladius respondit: « Dixit mihi: Vade. |
| 7 | Diximus: Orientales, conventi sunt? Ait: Conventi sunt. |
| 8 | Numquid si Orientales non fuissent conventi, numquid nos convenissemus? » |