monumenta.ch > Ambrosius > 31 > 70 > 9 > 8 > 4 > 3 > 3 > . . . > 9 > 5 > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 3 > 7 > > 3 > 2 > 1 > 6 > 2 > . . . > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, GRATIANI AD AMBROSIUM EPISTOLA., , 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GRATIANI AD AMBROSIUM EPISTOLA., 2.

1 Docebit enim me ille, quem non nego, quem fateor Deum ac Dominum esse meum, non ei obiiciens, quam in me video, creaturam, qui Christo nihil me addere posse confiteor; velle tamen ut etiam Patri me commendem, Filium praedicando Non ego in Deo verebor invidiam: non me talem laudatorem putabo, qui divinitatem verbis augeam.
2 Ego infirmus et fragilis, quantum possum, praedico: non quantum est ipsa divinitas.
Ambrosius HOME