Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 33
| 1 | adstruamus hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, quemadmodum hominis et auersatus sit dominus prius sacrificia et postea sit eidem reconciliatus. |
| 2 | habemus in Esaiae libro scriptum dicente deo: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? dicit dominus. |
| 3 | plenus sum, id est: abundo meis, uestra non quaero, holocautomata arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum, nolo, nec sic ueniatis in conspectum meam. |
| 4 | et utique a fetu pecorum optulerat Abel sacrificium, in quo placuerat deo. |
| 5 | sed typum non requirebat, qui expectabat sacrificii ueritatem; expectabatur enim passio domini salutaris. |
| 6 | quis enim inquit ista requisiuit de manibus uestris? calcare regiam meam non adponetis. |
| 7 | et infra: cum extenderitis manus ad me, auertam faciem meam a uobis. |
| 8 | sed lauamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis uestris. |
| 9 | indicate pupillo et iustificate uiduam et uenite disputemus, dicit dominus. |
| 10 | claret igitur quod et ante auersus sit dominus a sacrificiis hominis et postea reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur. |