Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 32
| 1 | Uidens ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum caelestium, illam mensam, quae repellit insidias adterentum, sicut ipse in superioribus dixit: parasti in conspectu meo mensam aduersum eos qui conterunt me, ait: et introibo ad altare dei mei, ad de, qui laetificat iuuentutem meam. |
| 2 | pulchre dixit quasi Adam: et introibo. |
| 3 | eiecti enim eramus de paradiso domini, ex quo Adam peccati sui conscius uultum domini declinauit. |
| 4 | decore quoque addidit: et introibo ad altare dei, quasi in conspectum dei rediret. |
| 5 | auersus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probauit. |
| 6 | latebat Cain alienus a domini conspectu: furens effera uis animi, quod in fratris sui dominus respexerat munera, sub offensione proprios reliquit heredes. |
| 7 | occiderat Abel non sibi, cuius et sanguis clamabat ad dominum, sed occiderat omnibus nobis. |
| 8 | nullius prope iam sacrificium probabatur, quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec deo fides nec fratris germanitati pietas reseruata est. |
| 9 | uenit dominus Iesus, ut resuscitaret Adam, resuscitatus est et Abel. |
| 10 | cuius munera placuerunt deo. |
| 11 | optulit semet ipsum dominus Iesus, id est primitias sui corporis in sanguinis aspersione melius loquente quam sanguis Abel locutus in terra est. |
| 12 | respexit deus in eius munera, ex quo ipse reconciliationis diuinae gratiam bonis reliquit heredibus. |
| 13 | recte igitur sanctus Dauid, quasi ex persona reconciliati hominis ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. |