monumenta.ch > Ambrosius > 45 > 65 > 7 > 2 > 9 > 8 > 1 > 2 > 3 > 4 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 4 > 5 > 2 > 2 > 12 > 20 > 10 > 107 > 3 > 29 > 1 > 102 > 14 > 2 > 106 > 20 > 104 > 20 > 2 > 9 > 14 > 109 > 4 > 5 > 108 > 15 > 10 > 14 > 20 > 2 > 3 > 11 > 113 > 17 > 13 > 105 > 12 > 15 > 101 > 16 > 110 > 14 > 14 > 10 > 1 > 11 > 111 > 21 > 19 > 18 > 27 > 31 > 14 > 6 > 17 > 15 > 13 > 25 > 26 > 1 > 23 > 20 > 15 > 112 > 10 > 14 > 16 > 6 > 11 > 103 > 20 > 21 > 22 > 19 > 18
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 17 <<<     >>> § 19

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 18

1 non inmerito ergo abyssus abyssum inuocabat, ut iste mons fieret exiguus, de quo ait propheta: abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum.
2 non praeualebat uetus testamentum ad istius mundi redemptionem; inuocabat et quasi ad auxilium arcessebat nouum testamentum.
3 clamabat lex adnuntians euangelium.
4 erat enim semiplena et ideo erat necessarium, ut ueniret qui legem inpleret.
5 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui uenit legem implere, non soluere.
6 quomodo abyssus lex audi dicentem: indicia tua sicut abyssus multa.
7 simul hinc intellege utrumque unius esse sapientiae testamentum, quod quasi suum uenit implere.
8 cataractas autem intellegimus profunda uerborum et uim caelestis eloquii, quae fluxere nobis sicut imber e caelo.
9 ergo remedium taediorum omnium Christus et scriptura diuina atque in temptationibus unum perfugium.
Ambrosius HOME

bnf1732.318

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik