monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 13 > 1 > 25 > 19 > 26 > 18 > 8 > 7 > 27 > 31 > 28 > 14 > 1 > 23 > 24 > 17 > 6 > 30 > 10 > 13 > 6 > 25 > 26 > 5 > 11 > 16
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 15 <<<     >>> § 17

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 16

1 Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius latentem distinxit affectum.
2 haec Sicima est Maria, cuius animam gladius dei transit et diuidit.
3 haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet.
4 quae sit ascendens, audi dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae graece ἐναργής dicitur, quod fide operibusque resplendeat.
5 cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre meo, qui in caelis est.
Ambrosius HOME

bnf1732.317

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik