Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 14
| 1 | : Propterea inquit memor ero tui, domine, de terra Iordanis et Hermonin. |
| 2 | memor est de terra Iordanis, in quo gratia memoriam deuotionis accumulat. |
| 3 | in Iordanen Neman Syrus ille descendit et mundus a lepra factus est. |
| 4 | in Iordane baptizatus est Christus, quando formam lauacri salutaris instituit. |
| 5 | Iordanis nomen descensionem significat, quam descendit dominus Iesus, qui a contagio delictorum uicinos ' Iordanis flaminis emundauit. |
| 6 | hic fluuius exit de Aegypto et diuidit terram repromissionis. |
| 7 | ergo qui turbatur, si boni consulit, ex Aegypto exit et sequitur uiam lucis; Hermonin enim uiam lucernae interpretati sunt. |
| 8 | exi ergo prius ex Aegypto, si uis lumen Christi uidere. |
| 9 | exiuit Chananaea a finibus gentium et Christum inuenit, cui dicebat: misereremei, fili Dauid! exiuit ex Aegypto Moyses et propheta factus est et remissus ad populum, ut de terra adflictionis eorum animas liberaret. |
| 10 | lucerna autem Christi in corpore. |
| 11 | haec tibi lucerna uiam monstrat. |
| 12 | unde et sanctus ait: lucerna pedibus meis uerbum tuum, lucerna, quod inluminauerit animas uniuersorum et in tenebris uiam monstrauerit. |
| 13 | euangelium uia lucernae est; in umbra lucet, id est in saeculo. |
| 14 | unde et alibi habes: niue dealbabuntur m Selmon, id est in obumbratione. |